mercoledì 2 maggio 2007

Catullo... Uno dei suoi più bei carmina... ...

Si qua recordanti benefacta priora voluptas
est homini, cum se cogitat esse pium,
nec sanctam violasse fidem,
nec foedere in ullo
divum ad fallendos numine abusum homines,
multa parata manent in longa aetate, Catulle,
ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
Nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
aut facere, haec a te dictaque factaque sunt;
omnia quae ingratae perierunt credita menti.
Quare cur tu te iam amplius excrucies?
quin tu animum offirmas atque istinc teque reducis
et dis invitis desinis esse miser?
Difficilest longum subito deponere amorem.
Difficilest, verum hoc qualubet efficias.
Una salus haec est, hoc est tibi pervicendum:
hoc facias, sive id non pote sive pote.
O di, si vestrumst misereri, aut si quibus umquam
extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
me miserum aspicite et, si vita puriter egi,
eripite hanc pestem perniciemque mihi.
Heu, mihi surrepens imos ut torpor in artus
expulit ex omni pectore laetitias!
Non iam illus quaero, contra me ut diligat illa
aut, quod non potis est, esse pudica velit:
ipsa valere opto et taetrum
hunc deponere morbumo di, reddite mi hoc pro pietate mea.

2 commenti:

Anonimo ha detto...

bellissimo :P
andrea

Anonimo ha detto...

Catullo è stato il poeta proibito dei miei 15 anni... quando alcuni carmi si potevano leggere e tradurre e altri invece no perchè reputati scandalosi... guarda caso i più interessanti erano i secondi...